- HEROUM
- I.HEROUMGraece Η῾ρῷον, sacellum, in Herois alicuius honorem exstructum: etiam Σηκὸς Graecis. Quamvis enim ἐυδότερον τόπον τȏυ ἱεροῦ, interiorem locum Templi, ubi sc. sinulactum Numinis poni solitum, eâ voce intelligat Hesych. peculiariter tamen pro Heroo et divatorum hominum sacello sumi discimus ex Polloce, ubi τοῦς ἀκριβέςτερον λέγοντας vocem ςηκὸν sic accipere ait. Sic Eurip. Bacchid.Αἰγῶ δὲ Κάδμον, ἄβατον ἃι πέδον τόδιΤίθη???ι θυγατρὸς ςηκὸν. ---Nempe Σηκὸς hoc modo, non superburn aliquod templum, qualia in urbibus exstrui Diis maioribus solebant: sed sacellum potius, quam templum Heroi, et in agris praecipue excogitatum. Quomodo hodieque Sacella appellantut nonnullis aedes, quas, velut Divis qubusdam, ruti constituunt. Erantigitur Heroum et minorum Deorum breviora et angustiota templa, imosacella potius ac cellulae, quam vera Templa. Hinc Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 23. Quis enim ferat, quod neque inter Deos Consentes -- nec inter -- Selectos -- Felicitas constituta est: ut templum aliquod ei sieret, quod et loci sublimitate et operis dignitate proeemineret? Vide Desid. Herald. Animadvers. Arnob. l. 6. plura verode Vett. Herois, apud Caelium Rho digin. Antiqq. Lect. l. 17. c. 18.II.HEROUMciv. Aegypti, Hucusque occutrit obviam venienti patti suo Iacobo Ioseph. fil. Ioseph. l. 2. Antiqq. c. 7 Vide Heropolis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.